Hľadaný výraz: Mt 4,13-17; Mk 1,14-15; Lk 4,14-15; Jn 4,43-46, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
13 Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam 14 in finibus Zabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: 15 “ Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilaea gentium; 16 populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis ”. 17 Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ”.

14 Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei 15 et dicens: “ Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio ”.

14 Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et fama exiit per universam regionem de illo. 15 Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus.

43 Post duos autem dies exiit inde in Galilaeam; 44 ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. 45 Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent, quae fecerat Hierosolymis in die festo; et ipsi enim venerant in diem festum. 46 Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum;

1

mail   print   facebook   twitter